Liber Esther*

Caput 1: Versus 3

Tertio igitur anno.Tempore, scilicet, istius saeculi incarnationis suae sacramentum patefecit, et spirituales epulas praedicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.Grande convivium cunctis principibus.Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suoMatth. 22..Et alibi:Homo quidam fecit coenam magnam: et vocavit multosLuc. 14..Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suae, id est Ecclesiae, precibus exoratus, Judaeos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit:Accinxi te et non cognovisti meIsa. 45.,etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus saeculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quae est simulacrorum servitus.
(* Traductions européennes)